MILETUS

MILETUS
I.
MILETUS
fil. Apollinis, et Argeae Cleochi filiae, vel ut Ovid. habet, Deiones, qui cum Minoa Cretensium regem iam senem regnô privare vellet, a Iove territus in Samum, deindein Cariam
Asiae regionem fugit, ibique opidum condidit, quod de suo nomine Mileton appellavit, eiusque incolas Milesios. Ovid. l. 9. Met.
Alii tamen, Miletum conditam malunt, a Sarpedone Iovis filio, Minois ac Rhadamanthi fratre, et ab eo Miletum appellatam fuisse, ab altera eiusdem nominis urbe, quam in Creta reliquerat. Strabo l. 14.
II.
MILETUS
urbs in finibus Ioniae et Cariae, Herodoto a Neleo, quamvis alii velint, a Mileto, Apollinis fil. vela Sarpedone aedificata, A. M. 2953. cum Cyzico, decem stadiis ad ostio Maeandri amnis secreta. Baudrando urbs Ioniae, versus limites Cariae, cum portu capaci, in ora maris Aegaei; Melasso hodie, 6. mill. pass. ab ostio Maeandri in Meridiem, uti 90. a Smyrna, Halicarnassum versus. Mela l. 1. c. 17. Miletus (inquit) urbs quondam Ioniaetotius, belli pacisque artibus princeps, patria Thaletis Astrologi, Timothei Musici, et Anaximandri Physici, aliorumque civium inclitis ingemis merito inclita. Adde Anaximenem, Pittacum, Aecschinem, etc. Nunc urbs parva, cum arce: Sub Turcis. Ab hac Milesii populi dicti sunt, qui quum essent prius potentes, clari bellô, (unde Milesii olim strenui, oraculô responsum fuit Samiis primo, dein Caribus, Milesios adversus Persas socios habere cupicntibus) et opulenti, sed deliciis dediti, et opes et potentiam amiserunt, Stephanus: postquam enim maris Domini per annos 18. fuissent, 7. Olymp. etc. et Naucratidem in Aegypto condidissent; Sadiatem Lydum infestum sensêre, dein a tyranno Histiaeo arma contra Persas sumere inducti, urbem amiserunt, an 250. Urb. Con. 69. Olymp. Quae quoque ab Alexandro M. capta, dein sub Romanis fuit: donec, ut dictum, Turcis cederet. Vide Aristoph. et Athenaeum l. 12. Et quia labracum apud illos copia, hinc Labrax Milesius, Proverb. in magnum, avidum ac stolidum: Idem tamen Aristophani Sapientissimus pisois dicitur. Porro adeo luxui fuêre dediti Milesii, ut lascivi passim dicantur; apud Lucianum et Apuleium. Prius Lelegeis vocabatur, teste Pliniô, l. 5. c. 29. quod Leleges eam inhabitarent, Deinde Pityusa, a piceis arboribus. Postea Anactoria nominata est ab Anactore (sic enim legendum videtur in Steph.) Terrae, et Caeli filio. Urbem hanc praestantissimae lanae proventus nobilitavit, ex qua fiebant Milesia stragula, et vestes Milesiae, ob insignem mollitiem, in matronarum deliciis habitae. Virg. Georg. l. 3. v. 306.
—— Quamvis Milesia magnô
Vellera mutentur Tyrios incocta colores.
Fuit in super haec urbs caput regionis satis luculentae, in qua Apollinis oraculum Didymaei, Strabo l. 14. Plin. l. 5. c. 29. Athen. l. 10. Herodot. l. 1. et seqq. Euseb. in Chron. Diodor. Sic. Thucyd. Arian. etc. Eadem Coliniarum frequentiâ celebris fuit. Milesiii enim annô 2. Olymp. 19. Parion urbem in ora Hellesponti exstruxerunt, vel potius instaurârunt, adiuvantibus Eristhraeis et Pariis insulanis. Iuxta Parium Cyzicum condidêre, anno 2. Olymp. 24. et Lampsacum, ex altera parte, Olymp. 31. quâ et istrum oppid. exstruxêre, et Borysthenem urbem: uti Sinopen, in Paphlagonia etc. Sane Mileius, super LXX. urbium, per cuncta maria, genitrix, dicitur non immerito Plinio l. 5. c. 29. De mulieribus porro Milesiis, virginibus inprimis, mirabilem narrat historiam Plut. de Virtut. Mul. cum ait, Τἀς Μιλησίων ποτε παρθένους δεινὸν πάθος καὶ ἀλλόκοτον κατέχειν, ἐκ δή τινος αἰτίας ἀδήλου. Μάλιςτα δὲ ἐικάζετο κρᾶσιν ἐκςτατικὴν καὶ φαρμακώδη λαβὼν ὁ ἀὴρ, τροπὴν ἀυταῖς καὶ παραφορὰν τῆς διανοίας ἐνεργάσαςθαι, I. e. Milesias Virgines quodam tempore atrox animi et absurda incessit perturbatio, qua de causa incertum. Nisi quod putabatur aeris temperies venenô infecta et ad insaniam excitandam parata, mutationem istam animorum atque alienationem effecisse. Quae insania quousque eruperit, docet A. Gellius l. 15. c. 10. Virgines, inquiens, Milesii nominis, fere quot tum in ea civitate erant, repente sine ulla evidenti causa, voluntatem cepisse obeundae mortis; ac deinde plurimas vitam suspendiô amisisse. Furore uterinô qui eas laborâsse putent, sunt non pauci; Namque περὶ παρθενίων Hippocrates, hôc morbô affectas nonnumquam ob oppressionem, quae circa cor est, suffocationem sibi parare, seseque strangulare scribit, vel in puteos etiam desilire ac praecipitare; existimantes hoc, ut praestantissimum remedium, omnemque utilitatem excedere; sic ut voluptas quaedam mortis, tamquam boni cuiusdam, expetendae illos incedat. Nec aliter malo obviam itum, quam decretô, quô Milesii, ut Virgines, quae corporibus suspensis dimortuae forent, eae omnes nudae cum eodem laqueo, quô essent praevinctae, esserrentur. decrevêre: Post id enim Virgines voluntariam mortem, pudore tam inhonesti funeris deterritae, petere desierunt, ut eôdemlocô subiungit A. Gellus praefatus. In Musica, Ionicos modos, qui molles, coeteris omnibus praetulêre Milesii: quemadmodum Spartani, patriam servantes consuetudinem, Doricam harmoniam, quae vehemens, severa, tetrica: Thessali vero Aeolicum amplexi sunt cantum, qui superbus ac tumidus, uti elata ipsa gens, equorum studiô et amplis gaudens conviciis, fuit. Adeo cum gentis cuiusque moribus Musica apprime conveniebat. Unde Timotheus Milesius, qui temporibus claruit Philippi, Amyntae filii, patris Alexandri M. cum in magade, organo Musico, plures adhibuisset nervos, quam antea solerent: in iudicium est vocatus, quasi priscam labefaceret Musicam: immutatâ namque Musicâ ipsam Rei publ. formam immutarisolitam esse, experientia docuit. Vide Cicer. l. de Legg. 2. et infra in voce Musica. Coeterum Miletum non Melasso hodie, sed Palatschia, a ruderibus
palatiorum marmorumque (tota enim in ruinis iacet) appellari, Melasso autem inde bidui itinere distantem Mylasam Veterum esse, docet Sponius: edoctus ab Anglis Smyrnae degentibus, qui in loco Palatschia iam dicto, elegantem repererunt Inscriptionem, in qua vox haec ΠΟΛΙΣ ΜΙΛΗΣΙΩΝ quintâ vice reperitur. Sed et situs convenit, Ephesô enim sesquidiei solum itinere abest, prope
Maeandrum, leucisque aliquot a mari distat. Vide eum Itinerar. Graeciae Part. I. p. 359. Idem insignem memorat nummum, foederis inter Ephesios Milesiosque initi memoriam servantem cum Inscr. ΜΕΙΛΗΣΙΩΝ ΚΑΙ ΕΦΕΣΙΩΝ ΟΜΠΝΟΙΑ, Sculptae in co Venus et Diana, cum duobus suis cervis. In antica parte Faustina Iunior expressa est. Alium similem, cum Lucii Veri imagine, Venetiis asservari addit. Sed et Coorum et Milesiorum foedus in postica parte nummi cuiusdam Antonini Pii, repraesentari Aesculapio sculptô et Venere, qui utrobique culti, cum Inscr. ΚΩΩΝ ΜΕΙΛΗΣΙΩΝ, docet Idem, Itinerarii Part. 3. p. 179. Alia fuit eiusdem nominis in Creta. Homer. Il. 2. Altera in Bruitiis, de qua supra. Urbecula nunc Episcopalis Calabriae ulterioris: Melito vulgo, 5. mill. pass. ab Hipponio in Meridiem 7. mill. pass. a Nicotera in Ortum uti ab ora maris Tyrrheni totidem a Suriano in Occasum fere media, inter Consentiam ad Boream et Rhegium ad Miridiem. Deficit indies.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Miletus — • A titular see of Asia Minor, suffragan of Aphrodisias, in Caria Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Miletus     Miletus     † …   Catholic encyclopedia

  • MILETUS — MILETUS, city in Asia Minor captured by Alexander the Great in 334 B.C.E. According to a document cited by Josephus (Ant. 14:244–6), the inhabitants of Miletus during the Roman period attacked the Jews, forbidding them to observe their Sabbaths,… …   Encyclopedia of Judaism

  • Miletus — [mī lēt′əs] ancient city in Ionia, SW Asia Minor Milesian [milē′zhən] adj., n …   English World dictionary

  • Miletus — This article is about the ancient city of Anatolia. For other uses, see Miletus (disambiguation). Miletus Μίλητος   Ancient Polis   Turkish transcription(s)  – Modern name Milet …   Wikipedia

  • Miletus — /muy lee teuhs/, n. 1. Class. Myth. a son of Apollo and Aria, and the founder of the city of Miletus. 2. an ancient city in Asia Minor, on the Aegean. * * * Ancient Greek city of western Anatolia. Before 500 BC it was the greatest Greek city in… …   Universalium

  • Miletus — Milet 37° 31′ 50″ N 27° 16′ 45″ E / 37.530557, 27.279246 …   Wikipédia en Français

  • Miletus — Milet (ionisch: Μίλητος Miletos, dorisch: Μίλατος Milatos, äolisch: Μίλλατος Millatos, lateinisch: Miletus, hethitisch Millawanda), auch Palatia (Mittelalter) und Balat (Neuzeit) genannt, war eine antike Stadt an der Westküste Kleinasiens, in der …   Deutsch Wikipedia

  • Miletus, S. — S. Miletus, Ep. Conf. (19. Sept.). Dieser hl. Bischof Miletus kommt auch unter der Bezeichnung Militus, Militis und Miletes vor. Er mag um s J. 470 als Bischof von Trier gestorben sein. Die Franken verwüsteten damals als Eroberer die ganze Gegend …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Miletus —    (Miletum, 2 Tim. 4:20), a seaport town and the ancient capital of Ionia, about 36 miles south of Ephesus. On his voyage from Greece to Syria, Paul touched at this port, and delivered that noble and pathetic address to the elders ( presbyters,… …   Easton's Bible Dictionary

  • Miletus — n. destroyed ancient Greek city now in modern day Turkey; son of Apollo and Aria and the founder of the city of Miletus (Greek Mythology) …   English contemporary dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”